Hľadaný výraz: Mt 9,35-38, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; 38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.

1

mail   print   facebook   twitter